monumenta.ch > Plinius > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 26
{XIII} spectabili naturae potentia, in iis quoque, quibus et in terris victus est, sicut fibris, quos castoras vocant et castorea testes eorum. amputari hos ab ipsis, cum capiantur, negat Sextius diligentissimus medicinae, quin immo parvos esse substrictosque et adhaerentes spinae, nec adimi sine vita animalis posse; adulterari autem renibus eiusdem, qui sint grandes, cum veri testes parvi admodum reperiantur;